- CINNAMA
- CINNAMAapud Statium, Thebaid. l. 6. v. 61.Tertius assurgens Arabum strue tollitur ordo,Eoas complexus opes, incanaque glebisTura, et ab antiquo durantia Cinnama Belo.Quid sint, dicemus infra. Hic saltem durabilitatem cinnami considerabimus, quam Scholiastes antiquus et Lutatius notat. Et certe bene dixit durantia Poeta, cum constet fugare putredinem, odoremque longô rempore servare. Lucan. l. 10. v. 165.---- ---- multumque madentiInfudêre comae, quod nondum evanuit aurâCinnamon, externa nec perdidit aera terra.Quo facit inprimis, quod repertum scirbunt in sepulchro Mariae, Stiliconis filiae, coniugis Honorii Imperatoris, ut tradit Andreas a Lacuna: cui tamen Historiae fidem non habet Garsias ab Orto, Aromat. l. 1. c. 15. Describit illud Plin. his verbis, l. 12. c. 19. Ipse frutex duûm cubitorum altitudine amplissimus, palmique minimus, IV. digitorum crassitudinis, statim a terra sex digitis surculosus, arido similis. Cum viret, non odoratus, folio origani, siccitate gaudens, sterilior imbre, caduae naturae. Gignitur in planis quidem, sed densissimis in vepribus, rubisque difficilis collectu. Metitur non nisi permiserit Deus, Iovem hunc intelligunt aliqui etc. uti legit Barth. Quam suam natrationem alludit hac divinitatis attributione Plinius; deinde, quae Herodotus commentatur, adumbrans quoddammodo, ve, quae i???tiô dicti capitis eius seponit, plane damnâsse videatur. Scriptum autem illi, divinitus per aves advehi, nec sciti, unde, l. 3. Τὸ δὲ δὴ κιννᾳμωνον ἔτι τούτων ςθωϋμαςτότερον συλλέγουσι. ὅκου μὲν γὰρ γίνεται, καὶ ἥτις μὲν γῆ ἡ τρέφουσά ἐςτιν, ουκ ἔχουσι εἰπεῖν, πλην ὅτι λόγῳ εἰκότι χρώυνυοι. Ε᾿ν τοῖσι δὲ χωρίοισι φασί τινες αυτὸ φύεςθαι, εν τοῖσι ὁ Διόνυσος ἐτράφη κτλ. Nimium enim nugacia sunt, quae sequuntur. Sine nugis de eo Dioscorides, l. 1. c. 13. Multis cum superstitionibus olim celebratum, notat etiam Garsias praefatus: qui Herodotum fictionis absolvit, nunc quoque easdem fabulas a Chinensibus narrari commemorans. Adde, quae scribit Christoph. a Costa, Aromat. l. 1. c. 8. et supra laudatus Barthius, Animadversion. ad Statium, d. l. Nempe Cinnamum Latinis, idem cum Cinnamomo, Graecum, quod nihil aliud est, quam κίνναμον ἄμωμον, h. e. cinnamum inculpatum, (quam vis numquam κίνναμυ, sed κιννάμωμον solum, Graeci dicant) de quo infra videbimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.